[140] EPISTOLA XL.

Q. SEPT. FLORENS

CHRISTIANUS

Optimo & erudito viro

GERARDO TUNINGIO.

S. D.

Ibo & ego in tua vota, mi Tuningi, utinam diuturniorem hic fecisses moram, neque per transennam quod fecisti, mihi visus & cognitus esses. Nam & (quod re ipso & tua legatione dignum fuit) hospitio indulsissem, & quas videris velle, causas morandi innexuissem, ac proculdubio commisissem in tuam fidem quaedam mea scripta quae meus pudor non tam vulgabit quam studiosorum mei & tui similium amor, hoc praesertim tempore civilium bellorum quo non solum bonorum Typographorum rara nobis copia, sed libere & bene scribendi iuxta ac loquendi adempta est facultas. Quae etiam si hic renascantur, dico tibi habere me multas causas propter quas typos Plantianos diligam praesertim quorum doctus & diligens Raphelengius sit •εργεπιστατης•. Quo magis credas en tibi Andromacham Tragaediam Euripideam quam non solum togatam ad Romani habitus imitationem sed etiam Notatis aliquot Praetextam mitto ad Dousam patrem virtutis ergo jamdudum mihi amicum & notum, & egregii filii munere de me bene meritum. Nimis velim doctos qui isthic sunt omnes, scriptorum meorum, esse arbitros & censores nam satis multa reperient in meis digna nota censoria, & lima severiore. Nausium imprimis arbitrum capio si isthic sit, tum Vulcanium quem audio Graecas literas apud vos cum laude profitentem cujus judicio vel edatur Andromacha vel cognato deo Tardipedi dicetur. Quod scribis donare te mihi imagines Regis & Scaligerorum, habeo gratiam animi ergo non muneris. Nullus enim accepi & vere munus est imaginarium. Hoc ipso die Propridie Kal. Maias accepi tantum literas tuas, neque a te aut de te, ita me Deus amet, aliud quid inaudiveram aut acceperam ex quo tempore hic migrasti. Vale mi Tuningi. Vindocini Prop. Kal. Maji. MDXCIII.
Resalutat te officiosissime noster Puppinchius, cui ego merito optem feliciorem conditionem quam qua apud nos fruitur. Ejus opera accepi tandem Imagines illas ex Iossentio, simulque Epistolam ad Monavium, & Carmen Scaevolae, quum jam superiora scripsissem. Itaque gratias jam meras tibi ago. Petoque te ad me quoties poteris de rebus vestrae Academiae certiorem facias.